# Alchemia Libavii 134

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CVPRVM, FERRVM, STANNVM, PLVMBVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/134

Postea immerge profundius aucto igni per horas quatuor, donec citrina euadat. Tandem penitus obrue, auctoque igni fige. Fixum reduc cum borace, & aurum erit. Stannum in argentum mutat Porta, peculiari hoc modo: Calx stanni maceratur aceto, & soluitur, coagulatur & reducitur per plumbum in copella. Argentum ait plumbo innatare: iniectis pilulis ex calce & sapone ad fundum demergit, quod fit etiam per salem petrae, & sulphur. Inde procedendum est ad fulmen. Verum hoc argentum esse non potest, sed duntaxat stannum induratum: quo tamen euadit ad malleum fragilius. Et solet promtè calx inter reducendum vitrescere: vide ergo an non potanda sit prius aqua argentea. Eiusmodi occultationes occurrunt & in aliis. Non temere periclitari quenquam iusserim, sed nec ausim ex arte exturbare, quae tantis artificibus placuere. Fruatur qui potest, & interim ad vniuersale illud maximè decantatum peruenire studeat.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
