# Alchemia Libavii 135-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/135-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/135-2

LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I. omnibus Chymicis metallicisque peritis. Potest & cementari in laminas ductum, per strata vicaria cum sale ammonio. Cementatum funditur, idque repetitur, cementi ratio sit pro plumbi natura, & mollicie. Transit & stannum in plumbum, calcinatione crebra, & in reductione obseruato igni conueniente, sine tamen lotione, ita infuscatur. Potest etiam feruens restingui aquis mollientibus. Ita metalla in se transeunt mutuò. Gemmae in se transmigrant potissimum accessu tincturae, induratione, coloratione, &c. de quibus suo loco. Natura quoque docuit, quomodo species chalcanthi in mutuas transeant, obseruatore Galeno. Sory enim in chalcitin, haec in misy transformatur, cùm videantur non tam substantiam, quàm colore & partium crassitie tenuitateque differre.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
