# Alchemia Libavii 136

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/136

Eadem ratio est & sulphuris, quanquam & huius species credantur substantia indistinctae esse, & tantum magisterio colorationis transmutari, dumè citrino sit nigrum, vel epaticum, vel rubeum, &c. Cuiusmodi transmutationum exempla non in mineralibus tantum occurrunt, sed & vegetalibus & animalibus. TRACT. I. CAP. XX. De transmutatione ex genere diuerso, vbi primùm de his quae per genesin & nutritionem naturalem fiunt. Transmutatio heterogenea vnius in vnum est, cùm id quod per transformationem euadit, alius est generis ab eo ex quo est transmutatum. Huius immensa varietas capitibus quibusdam distingui potest. In primis insigne est artificium transmutationis, in quo natura seminali, & nutritiua potentia vtuntur artifices, atque ita commissis agentibus cum patientibus ex genere diuerso aliud producunt. Et fit hoc in genere animalium, plantarumque non tantum, sed & mineralium, in quibus & ipsis est seminalis quaedam virtus. Hoc modo commissis asino & equa gignitur mulus, equo & asina, hinnus, mulus item ex tauro & equam, musimus ex caprea & ariete, hybrides ex sue syluestri & domestico, cinirus ex oue & hirco, &c. Huius loci est, cùm ex equo in stagnis putrefacto producuntur anguillae, vel in sicco crabrones, è cadauere leonis, vel tauri, apes, è melle formicae, è luto variè disposito ranae, mures, lumbrici terrae, &c. Ita ex putredine lignorum emergunt cossi, in mari etiam vermes, è quibus posteagenus anatum, quod fit item ex fructu quodam in mare decidente, ita conchylia ex lentore marino ollis demissis excepto, &c. Quae omnia et si etiam aliàs simpliciter per naturam fiunt, tamen ad artem transmutatoriam atanseunt, accommodatione artificis ingeniosa: quo pacto Virgilius arti asscripsit instaurationem apum, & licet natura aliàs putrescere res possunt, tamen artifex ad putredinem eas disponere potest, & certis limitibus gubernare, vt celerius melius aliterue proueniat quod futurum est, & esse hic aliquam vim artis, certum est. Natura enim principium duntaxat seminale praebet, si iam artifex dispositam materiam, locum, calorem, regimen, &c. Adhibeat, accessu nutritionis ex certo succo, producere certa forma & vi instructam rem potest.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
