Latin
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 141-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I. Huius transmutationis autores sunt, Hieron. Rubeus, Picus Mirandulanus, Baptista Porta, Euchyon, Dornesius, quidam innominatus, &alij fortè plures. (Illud tamen argentum quò foret constantius, figerem amplius per sua cementa [sic], aut adijcerem tertiam natiui argenti partem, &c. Notabis autem ad eundem quidem scopum contendere dictos autores, veruntamen singulos nonnihil variare, veluti Euchyon ita describit: Cinabari affunde aquam fortem in qua argentum sit solutum, atque commacera, (vel imbibe vt moris est) destilla posteater, aut quater, vt sic restet cinabaris alba.