# Alchemia Libavii 141-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/141-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/141-2

LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I. Huius transmutationis autores sunt, Hieron. Rubeus, Picus Mirandulanus, Baptista Porta, Euchyon, Dornesius, quidam innominatus, & alij fortè plures. (Illud tamen argentum quò foret constantius, figerem amplius per sua cementa [sic], aut adijcerem tertiam natiui argenti partem, &c. Notabis autem ad eundem quidem scopum contendere dictos autores, veruntamen singulos nonnihil variare, veluti Euchyon ita describit: Cinabari affunde aquam fortem in qua argentum sit solutum, atque commacera, (vel imbibe vt moris est) destilla posteater, aut quater, vt sic restet cinabaris alba.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
