# Alchemia Libavii 145

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, VITRVM ANTIMONII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/145

VITRVM ANTIMONII. Stibium seu antimonium pro varijs scopis in varia transit vitra. Prima secundave fusione cum sale petrae statim potest vitrescere, si probè sinas liquefieri, & effundas in peluim. Sed hoc vitrum nigrum est primo aspectu, tritum erubescit. Aliquando si elotum prius diligenter antimonium est, etiam mox integrum erubescit. Vim habet diaphoreticam, potestque inde extrahi tinctura rubea. Si saepius vras calcinesque, vt spiritus infuscantes secedant, etiam perspicuum & purgans, sed modò citrinum, aut aureum, modò rubicundum, modò subobscurum, ex parte viridescens, &c. euadit. Vidi & nigrum ferè, & cinereum adiaphanum, quod item purgat. Hoc si amplius elaboretur, tam mitescit vt saltem sudorem mouere possit. Vitrum autem purgans vulgare, quanquam multis fiat modis (quiuis enim ferè sua nititur experientia & in re mutabili admodum, ipse quoque se mutat, ne cum alijs videatur consentire, sed aliquid praestantius scire) tamen hoc potissimum à peritis solitum est concinnari. Stibium habens venas subtiles, oblongas, spissas, lucidas, in ruptura ad citrinum declinantes, abiecta parte spumosa, tritum in puluerem subtilem maceratur aceto aliquoties mutato, ita vt exiccetur irrigatum, irrigeturque vicissim. (Potest etiam elui muria aliquoties, & tandem aqua dulci, vt à fumis noxijs probè purgetur. ) Ita praeparatum conijcitur in lebetem quadrangularem fundi plani, vel ollam non vitratam (potest ex argilla formari eiusmodi catinus planus quadratus,) vt tertia tantum pars expleatur. Locatur super tegulis constanter seu immobiliter, ita vt subtus adhibeatur ignis: (fornax extemporaria ita componatur, vt inferius sit focus, in summo lebes in morem reuerberatoriae, vel fusoriae.) Administrari verò hoc debet sub dio, vt fumus in liberum exhalet aërem: (vel si flores vna expetis, dispone sub galeis vel ollis desuper imminentibus, aut modicè ad latus inflexis, quo possit fumus ingredi.) Da ignem initiò paruum, mox maiorem. Sit ad manum rutabulum seu spatha, in extremo reflexa, prolixi manubrij, vt ea eminus vti possis. Hanc immitte in puluerem, & continuò agita versaque hinc inde, cauens tibi à fumis sulphur. arsenicalib. hydrargyreis, qui solent plaerumque vna esse. (Vi sis tutior praebibe haustum vini in quo Zedoaria sit infusa.) Agita donec concrescat in nodos. Tunc remoue ab igni, & à vase abrade, tere iterumque ad ignem pone. procedens vt antè. Hunc laborem repete 10.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
