Latin
VITRVM ANTIMONII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 146
Unproofread scanNot analysed yet
vel circiter, donec micantia corpuscula amiserint splendorem suum, nec amplius stibium calcinatum super igni foeteat aut fumiget, etsi prunis inspergatur: vel donec simile sit cineri subalbicanti (alij: subrubicundo) vel: funde illud &immisso bacillo ferreo explora eius vitrificationem, &splendorem, num videlicet transplendeat more vitri, colore rubente vel aureo, prout placuerit. Quod si nondum placet, nec diaphanum est (quanquam non semper perspicuitas curetur, modò compactum sit &veluti ferrugineum) redditur igni &agitatur vt antè, donec signa quaesita appareant, seu instar albi cineris euadat. Tunc etiam solet inter versandum subitò fumum emittere, eumque supprimere vicissim. Elue tunc aqua feruente tertium, vt sal secedat. Si quid innatat, abstrahe. Puluerem sicca super igni paruo. Huius partem vnam inijce in catinum fusorium ignitum, (nonnulli addunt ad selibram praeparati stibij chrysocollae factitiae semunciam, vel salis gemmaei drachmam) funde fortiter, vt sit instar aquae igneae, neque tamen comburas. Catinus autem sit tectus, stetque super pedamento lateritio firmiter, cum mobili operculo, vt eo remoto inspicias num satis fluxerit. Si respondet iudicio tuo fluxus, effunde statim super peluim aeneam, vel marmor circa oras obuallatum; &vitrum erit. Hoc si non pellucet ad libitum, tere, iterumque funde, vt antè, idque poteris vel secundò &tertiò repetere, quoad placuerit. Ignem autem validum requirit fusio. Fit enim pertinax more aliorum vitrorum. Quò diutius in igni manet, eò rubicundiorem accipit tincturam. Ita etiam diminuitur quantitas, vt ex libra vna vix supersint vnciae quinque. (Quanquam enim ratio magisterij totius mutationem requirebat, eaque fieri ferè poterat; tamen propter vsum non curatur damnum.) Hoc diaphoreticum euadit, si pulueratum maceres saepè aceto, saepeque fundas: vel si laeuor eius aliquoties abluatur aceto destillato; tandemque aqua pluuia, &resiccetur, non purgat vehementer nec vomitu nec aluo, ita vt pueris dari possit turò. Inter fusionem dum fluit; nonnunquam scoriae absistere solent; eae semouentur, &cum sale petrae calcinantur iterum, donec liquescere in cella queant. Nonnulli inter duas ollas quater eliquant, &in vitrum fundunt. Aliqui fundunt cum salepetrae, quem tunc potissimum addunt cum difficulter fluit. Interdum vbi cineris faciem assecutum est, inijciunt ad selibram stibij, chrysocollae &crudi stibij singulas vncias. Alij sacharum candi immittunt iam fluenti, vel salem vulgarem, &c. Est qui calcinat ad caniciem, donec non amplius fumet. Puliterem macerat spiritu vini ad duos digitos affuso per horas 24. Spiritu per lacinias subtracto calcinat iterum ter vt antè. Post adiecta vncia boracis ad calcem quae è libra stibios superest, in catino, cum pertuso operculo eliquat, despumat cum rubeo cupro &fundit. Si non tralucet, denuo fundit. Caeterum illa collecta sunt ex descriptionibus quae extant apum Matthiolum, Euonymum, VVeckerum, &c. Reusneri quoque modum communicauit Zacharias Brandelius Profess. Ienae, nonnulla etiam experientia suppeditauit, &c. Dosis grana tria vel circiter. Tutius vacuat, si infusum &colatum ius detur, &c.