# Alchemia Libavii 147

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAP. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/147

TRACT. I. CAP. XXIIII. De magisterio lithoseos. Magisterio vitrificationis affinis est mutatio in lapides, ex genere quodam alio. Lapidescunt autem quaedam per se, quaedam insinuante sese aqua marmorea, calcosa, gypsea, & similibus. Metalla, praesertim ignobilia, in scorias abeunt lapideas, vt & stibium per combustionem in reuerberio. Sic plumbum in lithargyrum transit, quod conficitur concrematione, quam reuerberationem apertam nominamus, ex arena plumbaria, lapide plumbario, laminis plumbeis, mistura plumbi & argenti, mistura plumbi & auri, mistura plumbi, argenti & auri, semper tamen auto & argento saluis. Aes si mistum fuerit, vnà plaerumque mutatur, &c. Est autem lithargyrus reductilis in plumbum. Est haec corruptio Physicis non generatio sed Chymicus eam petit propter vsum in medicina, potissimum externum, &c. Lapidescunt verò etiam metalla excocta ad purum, si tempore diuturno sub terra contineantur, vnde aliquando nummi lapidei signati inueniuntur, quorum materia fuit metallica: ita & in venis tandem corrumpuntur. In aqua simplici seruantur diutius, vt testatur historia fontis Niderbronnae in Alsatia, ex quo argenteae & aereae monetae superioribus annis sunt extractae, quas inscriptio indicat ab Antonio Triumuiro ante natum Saluatorem fuisse iniectas, quanquam cuprum per se sit diuturnius reliquis ignobilibus metallis. Nobilissima huius generis transmutatio metallorum in gemmas est, quae fit illis calcinatis, & per aquam mercurialem, in succos resolutis. Praxis describitur pluribus infra. Quae lithosis per aquas marmoreas fit, communis est metallis cum lignis, coriis, ossibus, herbis, & similibus, inuentaeque sunt vel integrae arbores lapidi factae. Artifex Chymicus lixiuiis calcosis facilè rem imitatus fuerit, si ex vsu sit, sed vtilius vel ex natura habentur. Et licet materiam gemmarum praebere possint, non tamen solet ideo expeti tale magisterium. Ad morbos quoque externos praestò sunt alia, conducitque prior modus, nisi fortè ad caput vulneratum desideres lapidem argenteum, qui vix fiet priore modo, ad cor, aureum, &c. Lapis Philosophorum res alia est. Succi viscidi ingesta calce lapidea, per coagulationem facilè transeunt in lapides ad vlcera & vulnera, fracturasque non inutiles. Et nonnulla talia ad gem[M] Vide de his Agricricola in fine 7. fossil. item Baccium de Thermis, & alios. Potest ea infodere vbi aquae sunt eiusmodi, vt Vngaria, Italia, &c. Vel aquas inde petere ad hoc opus, si tali magisterio eget. [/M]

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
