# Alchemia Libavii 149.1-5

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, 149.1 to 149.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/149.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/149.1

Haec adeò possunt in locum lapidum transmutatorum è metallis, aliisue, non tamen sine delectu ad vsum, substitui, si quid tale requiritur. TRACT. I. CAP. XXV. De magisterio calcium. Fiunt porrò per transmutationem totius heterogeneam etiam calces, croci, cineres, & similia alia. Calx est magisterium heterogeneum calcinatione effectum. Consistentiam habet interdum puluerulentam, interdum solidam, quae tamen in puluerem redigi potest, propter vinculum continuans abolitum. Nec rarò cum puluere est res eadem, artificibus interdum abutentibus vocabulo. In effectione eius scopi diuersi sunt attendendi, cùm petantur aliae ad solutionem in humorem, aliae ad tincturam, aliae aliàs, &c. Et calces essentiales vocantur quae per certa menstrua exaltantur, attenuanturque ad summam subtilitatem, vt etiam solui in humore possint, vel saltem sint ad vsum tenuissimae. Itaque & essentiae solent nominari. Tales fiunt materia liquorum, tincturarum, quintae essentiae, & aliorum arcanorum. Itaque & vna opera praeparationes talium in liquoribus & reliquis docentur. Calces sunt mineralium potissimum, in quibus excellunt metallicae & gemmeae. Vide vt discernas inter metallorum pulueres, calces, crocos, flores, fauillas seu cineres, & scorias, &c. Pulueres facile reduci possunt in metallis & simplicius fiunt: calces discesserunt longius à metallica natura, quanquam & hae nonnunquam redeunt, &c. Metalla perfecta, (aurum scilicet & argentum) in pulueres potius, quàm calces veras rediguntur. Itaque & pro calcibus frequenter sunt Alcoolia per aquas soluentes facta, addita postea reuerberatione, sed intra vitrificationem. Quod si vere calces vel cineres eorum petuntur, vitrificatio intercedit, aut solutio in liquorem, vel similia artificia. Est vna res quae verè destruit aurum & calcinat, sed calcinatione occulta, mempe mercurius philosophorum per putrefactionem. Calx tamen inde emergent, alia habet nomina. Imperfecta metallatum corrosiuis calcinantur reuerberanturque, tum etiam ignibus suis comburuntur, vel mediatè per olea, liquores, vitra, &c. Eodem perducuntur. Combustio item vel in solis fit, vel cum additamentis, vt sulphure, nitro, resinis, &c. Singulis autem plures modi pro vsibus diuersis conueniunt. CALX AVRI. Huius nomen sustinet plaerumque eius puluis, factus per aquam regiam, aut cementum, quorum modum supra posuimus.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
