# Alchemia Libavii 149.6-7

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, 149.6 to 149.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/149.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/149.6

Sed propius ad calcem accedit ille ipse puluis ita reuerberatus, vt respuatur ab hydrargyro, & difficillimè reducatur. Penottus nuper hunc publicauit: Soluatur aurum in aqua regis. Solucio descendatur instillatis guttis aquae solutionis tartari calcinati, vt sic calx auri subsideat. Monet hic, oportere vas solutionis esse amplum, & parum aquae tartarisatae instillari, aliàs futurum vt totum euolet, quod ego puto attentionis excitandae gratia additum, sicut & quod de tonitrum mirabiliter deinceps fingit. Calcem aqua calida perfunde, & elue. Exicca postea in vase ligneo mundo, politoque, (quale esset ex laeuigato buxo, &c. ) paulatim sine vllo calore (alias creparet subsiliendo instar pulueris pyrij, cum maximo sonitu, inquit) versaque inter siccandum lignea spatula. Vbi siccata est, adde ei sulphur commune pro arbitrio. Contrita simul (cur hic non incenditur?) pone in crusibulo lutato, additoque operculo cum foramine paruo pro fumo sulphuris, circulari igni cementa, donec exuratur optimè, assequaturque colorem puniceum lucidum, & teneritatem summam. De hac calce ait Penotus, quod à mercurio solis non sit assumta, neque verò etiam ab alio assumetur, si calx vera est.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
