# Alchemia Libavii 151

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CALX ARGENTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/151

Solet interdum huius calcis materia esse puluis per aquam fortem, aut liquorem salis gemmae factus, & pro prima cementatione, quater nona aqua calcinatur. Haec calx solui aceto potest. Nota quod calx solis imbibita aqua colcotaris, quae dicitur sanguis terrae, vel aeruginis croceae, transeat in calcem solarem, quae in aurum mutari facile potest. CALX MARTIS. Pro hac saepe crocus Martis acceptatur. Ferreae lamellae cemententur cum sale in reuerberio. Squamae abradantur. Residuum cementetur iterum donec totae in squamas abierint. (Hoc ferrum vstum est). Squamę denuò inclusae excauatis tegulis reuerberentur igni vehementissimo, inde laeuigentur in calcem Calcinatur & per aquam fortem. Calx reuerberatur, fitque croco conformis. CALX VENERIS. Aes vritur inter lateres in reuerberio, vt ferrum, vocaturque aes vstum quod laeuigatum pro calce est. Si eò vsque vritur, vt puluis fiat instar croci Martis, crocum appellant. Vel scobs aeris vsta restinguitur aceto, & denuò vritur penitus in cinerem metallicum. Vel: Stibium & cuprum colliqua in vnam massam (Potes liquato cupro tantum vel plus stibij ingerere.) ex qua fiant laminae, quae inter tegulas reuerberantur per gradus ignis, in vitraria fornace per septendium. Aut cementa in hunc modum: Salis gemmae vnciae quatuor, salis petrae vnciae duae, salis ammonij sescuncia, cum elimato cupro fiat stratum super strato in pyxide cementatoria. Reuerbera per dies nouem vase clauso. Calcinatum tere & elue. Fit & si liquato aeri arsenicum album vel sulphur purgatum immisceas, & in igni detineas, donec cesset fumus: Hic modus potest etiam puluerisatio dici. Cementantur & laminae cum sale. Quod vstum est, abraditur, repositis laminis cum sale nouo, donec totae sint calcinatae. Abrasum quod est, laeuigatum lauatur aceto, donec non amplius id nigretur. Caeterum cauendum est inter calcinandum, ne vitrescat. Pro calce nonnunquam habetur & aerugo per aquam fortem, aut acetum radicatum facta, corrosa tota substantia. Aliter: Laminae illinantur pasta, quae sit facta ex sale & aceto vini forti. Siccentur & igniantur in catino magno super fornace ventosa per horae quadrantem citra fluxum. Ignitae restinguuntur aqua salsa. Hoc repetitur vsque ad consumtionem laminae. In fundo aquae calx Veneris est, quae separetur ex arte. Restinctio fit etiam in aceto, in quo aliquid salis ammonij sit solutum: Plaerumque squamae existunt in lamella, quae sunt aufferendae. Acetum tandem coagulatur. Admodum affines sunt modi praeparationum, quibus fit puluis, calx, flos, crocus, &c. & vires cognatas haec ipsa habent. Itaque euenit, vt apud artifices nomina permutentur, & flos nominetur tum puluis, tum aerugo & crocus, &c. Veruntamen non sunt sine discrimine, consistentiae, virtutis atque etiam praeparationis, vt suis in locis apparet, prout tamen artifex in praeparando industrius est, aut non. Solet autem calx cum chalcantho facta dealbari ad lunam, & rubificari ad solem. Illud sit: si addita aqua salis alcali & borace tartari fundatur, hoc, si potetur aqua colcotaris & lapidis calaminaris, vt colorem acquirat cinabarinum.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
