Latin
CALX MERCVRII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 152-2
Unproofread scanNot analysed yet
CALX MERCVRII. Pro hac est eius praecipitatio alba, seu corrosio in album puluerem, qui tamen est reductilis. Alias non facilè calcinatur nisi sit fixus. Tunc autem alia habet nomina. CALX ANTIMONII. Calcinatur promtè per aquam fortem: sed caue tibi à fumo, &vase amplo vtere. Postea etiam alius modus est. Commiscetur nimirum eius puluis cum pari sale petrae, &in catino eminus eliquatum versatur, cùm concreuit, teritur iterum, iterumque eliquatur, donec in calcem albam abierit, vel subcitrinam. Transit &in terram cineream vel croceam: Calcinatur &in reuerberio more marcasitarum. Alius modus est per difflationem.