# Alchemia Libavii 153

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CALX MERCVRII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/153

CALX MARCASITARVM, ET similium. Marcasitae vnciae quatuor, colophoniae selibra, (id est, vnciae sex) resinae abiegnae decem. In latere cocto posita ter incenduntur, vel circiter, donec resina & pix conflagrauerint & marcasita restet alba, quam eluendo purgant. Bulcasis cum melle reuerberat comburitque. Est & hic locus aquis fortibus. Caeterum stibio & marcasitis multum abscedit inter calcinandum, quod tamen exceptum vasis dispositis pro floribus est. Vocabulo marcasitarum varij lapides minerales designantur, & nonnunquam etiam venae metalli feraces, vt cadmia, cobaltum, bismuthum crudum, talcum, galena, pyrites, magnetis, magnes, Zinckum album & rubeum de natura cupri, item gelsum, quae est marcasita pallida, &c. Ex quibus tamen nonnulla etiam peculiarem calcinandi modum habent. CALX LAPIDVM CALCARIORVM. Fit vulgari arte in fornace calcaria igni reuerberante. Lapides diffluunt irrigati, vel ad aërem humidum relicti, quod antequam fiat, calx dicitur viua, seu asbestus. CALX TALCI. Talcum cum duplo salis petrae mistum pone in olla per quatriduum ad ignem reuerberij: tere postea, & aqua pluuia salem ablue. Puluerem exiccatum inuolue panno, vt fiat globus vel pila. Panno induc lutum crassum, & sepeli in tartaro crudo locato in catino vel olla, ita vt globus ille medium obtineat. Reuerbera per dies quindecim. Tere, & solue in aqua vitae. Solutum coagula. Calcinatur aliter in furno calcario vel vitrario, vt gypsum. Aliter cum metallis, vt argento, vel ferro, vel stanno, in vitraria fornace incensa, per quatriduum reuerberatur. Corrodi & aqua forti potest. Vel: Recipe acetum stillatitium, solue in eo salem, vel calcem tartari, & tertiam partem aquae vitae adde. Talcum tritum in catino sine excandefieri, & asperge tunc praescriptum acetum, vt vna Talci libra aceti tres vncias combibat. Calcem deinde ab igni ablatam laua. Restinguunt & liquore tartari.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
