# Alchemia Libavii 154

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CALX TARTARI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/154

CALX TARTARI. Includitur fictili crudo, & reuerberatur in fornace figulorum, donec albescat penitus. Massa semel calcinata abraditur, & teritur, si non respondet, iterum imponitur. Potest & catino includi, & reuerberio calcinari. CALX CHALCANTHI. Chalcanthum in catino forti simpliciter potest calcinari. Aliàs pro calce eius est colcotar, quod fit vel destillando ab eo saepius phlegma, donec erubescat, vel coquendo in olla cum versatione continua, donec rubedo placeat, quae debet esse exata. Olla in latus sternitur. CALX ALVMINIS. Est alumen fortiter vstum, & velut in terram redactum. CALX SALIS. Sal vulgaris includitur panno, & contrahitur in pilam. Hanc loricant luto denso, & in reuerberio vrunt, & est potius sal vstus, quàm calx salis. Ita verò consueuerunt artifices loqui. Bulcasis tam diu vrit, donec non amplius crepet. Aliàs calx salis gemmae ita paratur: Reuerbera salem in catino lento igni, donec candeat, nec amplius crepet. Solue aqua pluuia, filtra saepe. Coagula, coagulatum reuerbera in rubedinem, CALX ARSENICI. Pro hac est Turbith arsenici, de quo suo loco. Calcinatur item reuerberatione simplici: vel cum triplo tartari vicissim strato cementatur: Cementatum coquitur in aqua, puluis subsidet albus, qui collectus, ad fistulas vsuspatur. CALX PVMICIS, SILICIS, &c. Hi lapides vsti quinquies, toties restinguuntur aceto & teruntur. Silex item maceratus aceto per septendium euadit fragilis, teritur, & reuerberatur in calcem.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
