Latin
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 160
Unproofread scanNot analysed yet
Puluis in sartagine ferreo plano, igni validissimo reuerberatur, versaturque diligenter cum rutabulo, donec instar lucidissimae violae appareat. Alij conficiunt pultem ex libra elimati ferri salis communis libris 5. &aqua q. s. ponuntur in digestione per mensem, posteaque eluto sale reuerberatur pulnis. Nonnulli limaturam abluunt primùm muria, post fontana. Deinde in aceto acerrimo ad digitos quatuor in sole corrodunt, mutato semper aceto quoad satis. Corrosum reuerberant vase aperto donec placeat color. (Variae sunt praeparationes propter scopos varios. Plaerumque enim per id conficitur quod ad morbum, velrei cui adhibendus crocus est, aptum inuenitur. Ita ad colicam coquunt laminas in aqua vitriolata, crocum abradunt opusque repetunt. &c. Penotus vocat sulphur vitriolatum.) CROCVS VENERIS. Verus fit ex aerugine reuerberata in rubrum colcotar, &soluta in liquorem, iterumque coagulata. Pro hoc est aerugo, Arabibus Ziuiar, quem &florem appellant. Ei est color viridis. Sed reuerberatione albescit vt thutia &porrò etiam rubescit instar colcotaris, &hoc possumus verius crocum Veneris appellare. Paracelsus iubet conficere per reuerberationem, sicut fit crocus ferri, ex squamis vel laminis. Alij vocarent aes vstum. Modus hic est: lamellae aeris malagmate ex sale &forti vini aceto, oblinuntur, &in fornace ventosa, magno catino vruntur, ita ne fluant laminae. Candentes restinguuntur aceto, in cuius libra, semuncia sal. amm. sit soluta. Acetum seponitur. Lamellae iterum oblinuntur &reuerberantur extinguunturque vt prius, ita vt si quid squamarum exoriatur in eis, id decutiatur. Tandem acetum coagulatur in lapidem, quem crocum Veneris vocat. Illo ipso nomine appellat &tincturam aeruginis peracetum destillatum extractam &nouies elutam aqua calida. Alij crocum Veneris faciunt ex cineribus aeris per acetum &reuerberationem. Porrò vt crocus Martis variè conficitur, ita &aerugo. Bulcasis ita: In vase latioris orificij quàm fundus est, sit acetum forte, quod miscere potes gigartis vuarum, vsque ad medium. Hoc sepeli vsque ad tertiam partem prominentem in fimo ouillo, loco concluso &tuto à ventis. Fiant ex aere rubeo laminae medium palmum latae; duas tertias palmi longę, crassae medium digitum, quae suspendantur ordine per fila è panno gausapino, seu piloso, ita formato vt possit adaptari ollae, &laminas demittere 30. vel 40. numero, pro ollae capacitate. Panno apposito insterne aliud operculum, lutoque muni commissuras. Ita sine per decendium. Aeruginem factam abrade, lamellasque redde ollae, donec consumtae sint. Hunc modum Bulcasis Hispanis vsitatum scribit. Sunt porrò varij modi etiam apud Dioscor.