# Alchemia Libavii 162

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CROCVS STANNI ET PLVMBI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/162

[/M] (Agricola ita explicat: Ochra plumbaria sit ita plumbum in ampullam vitream oblongam conijcitur, eaque in fornacem, quali viuntur Chymistae, imponitur. Deinde subiecto igni coquitur usque dum ochrae traxerit colorem.) Quanquam autem totum plumbum & stannum possint ita mutari; non tamen semper id quaerunt artifices croci nomine; contenti scilicet cerussa tenuiori, quae à superficie abraditur, & postea igni coloratur, spiritu vini maceratur, laeuigatur, tenuiorque euadit: itaque ferè cum flore conuenit. Potest & fieri è scoria in quam plumbum sit redactum. Est & stibij crocus, cum ipsum per macerationes in lixiuio acri ex tartaro calcinato, calce, & sale ammonio, deinde & iustas in igni coctiones in flauum rubeum ve puluerem transit. Nonnulli crocum metallorum appellant vitrum cinereum pulueratum antimonij, &c. TRACT. I. CAPVT XXIX. De magisterio liquorum, & vnà calcium essentialium quadamtenus. Est aliud transmutationis genus, quo terrea corpora tota in liquores aqueos vertuntur, (quanquam negat Plato terram in aliud elementum transire.) Liquor est magisterium rei terreae per totius deliquium in humorem perspicuum resolutae. Hoc vt fiat, necesse est vt ipsa res liquabilis seu fluxa euadat per terreae crassaeque substantiae attenuationem, quam vis ignea procurat. Et vno hydrargyro excepto, omnia eiusmodi adducuntur ad naturam salium alkali (vel aluminis, vitrioli, &c. ) qui in aëre vapido promtè in aquam diffluunt: quod cum fiat per calcinationum & cinerationum modos, euenit vt materia proxima liquorum sint, laeuores, calces, croci, & similia, quae licet differat ab alkali, ratione elaborationis, tamen ob congruentiam item alkali solet nominari, & ipse liquor alcalisatus. (Nominant aliqui etiam essentias, quia alcali sunt essentiae, quorum naturam ista assequuntur: quin & multae essentiae possunt eodem modo dissolui, vt tincturae quaedam alkali flores, lapilli &c. Liquores ipsi etiam appellantur olea nonnunquam, item metalla, gemmae & res aliae potabiles, &c. Tantum propter vicinitatem consistentiae, cum aliàs differant. Et liquor apud Paracelsum non rarò succum denotat. Et notabis pro calcibus & liquoribus saepè dici magisteria, vt magisterium tartari, magisterium perlarum.) In liquorem igitur aqueum redacturi quid, primum ab omni alienitate id separamus, vt totum euadat in se homogeneum. Postea omnibus partibus aequabilem inducimus consistentiam, easque subtiliamus macerando in liquoribus acribus, quales sunt acetum acre, succus limoniorum, vini spiritus, & alia solutoria pro natura cuiusque & vsu, postea calcinando vel reuerberando, cementandoùe, laeuigando quàm laboriosissimè, eluendoque.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
