# Alchemia Libavii 163

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CROCVS STANNI ET PLVMBI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/163

Et si vna opera non succedit omnium partium subtilitas, repetitur crebrò. Nonnulla etiam sublimando attenuantur, vel cum certo menstruo per alembicum agendo. In plaerisque mineralibus studendum est, vt calces quam laeuissimi & siccissimi euadant. Ita enim siue inhumentur locis vaporosis ad suum tempus, siue aliàs disponantur ad deliquium, facilius combibunt humiditatem & dissudant. Non autem debet commisceri peregrina humiditas, praeter eam quae ab aëre vapido assumitur. In vsu tamen, vbi aliàs liquor assumi sine alio non potest, parum refert, siue calcem liquabilem statim admisceas, siue prius soluas, nisi forte ad solutionem longum requiritur tempus. Porrò calces praeparatae ad liquorem etiam per se vsurpantur & vocantur essentiae, sicut & liquores ipsi iterum coagulati. His affines sunt illae calces essentiales, quae licet non sint ita attenuatae vt diffluant, tamen eadem via sunt confectae, vnde & essentiae nominari solent. Est autem hoc magisterium potissimum in mineralibus, & quae ad eorum naturam rediguntur, expetiturque maximè ad medicinam ex metallis, gemmis, salibus, & huiusmodi. Est tamen eius vsus etiam in tingendis & transmutandis metallis & gemmis. Notabis artificij huius praecepta non deberi Paracelso, sed esse sumta ex Gebro de medicina argentifica tertij ordinis, vbi inter alia sic habet: Lapidem notum per separationem purifica: purissimum solue, si quid ex eo solubile est: quod non fuerit solubile, calcina, & hinc solutionem repete: seruetur hic ordo, donec maior soluatur quantitas. Deinde omnia quae ex solutione emerserunt, confunde, misce, coagula tandem leuiter assa, &c. & solue in deliquio. Eadem ferè praecepta sunt in inuestigatione veritatis, vbi apertè docetur quomodo in liquorem sint soluenda mineralia.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
