Latin
LIQVOR SOLIS
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 164
Unproofread scanNot analysed yet
Aliter: Calcem solis sublima cum sale ammonio, vel spiritu vini alcalisato macera, destillaque vt exeat per retortam, quod laboriosè admodum fiet per multas repetitiones, antequam totam ita attenues. Potes tamen subsistere, si ea exiit quantitas, quae satis est ad vsum praesentem. Aliter, quod &aurum potabile verum nominant. Calcem solis purpuream solue aqua ardente, exasperata sale tartari, vel spiritu huius (solet autem alcarisari per commistionem &destillationem fortem, quoad totus sal in spiritum irrepserit) ita vt fiat aqua perspicua. Affundenda aqua est ad tres digitos, &bene commiscenda calci, &locanda in phiola ad digestionem balnei per suum mensem, indiesque mouenda. Vbi spiritus retusus est, effunditur, reponiturque alius. Si calx difficulter soluitur, reuerbera eam cum sale, &laeuiga in marmore quàm exactissimè. Salem tamen inde per elutionem vicissim abstrahe. Porrò solutionem (spiritum vini in quo calx soluta est, quique effusus à digestione in se habet solutam) digere in balneo per mensem, vt paulatim è vino calx seponatur, &subsideat. Spiritum leniter destilla, calcem sicca, siccatam in fimo solue per deliquium, solutionem coagula, solue iterum &cogula, quousque non amplius coagulet, sed liquor constans maneat. Ad vsum potest &à prima statim solutione adhiberi, sed fit subtilior repetito opere. Alij calcem per amalgama &sulphur factam ita elaborant: Alij auri florem, vel crocum cum spiritu vini exasperato digerunt destillantque per retortam, exqua prodit aqua crocea, quam coagulant in alkali solis solubile per deliquium. Paracelsus aurum calcinat per spiritum salis gemmae: calcem abluit diligenter aqua calida: elicit inde crocum per vini spiritum exacerbatum fecularum sale. Crocum cum sale ammonio quinquies sublimat, sublimatum ablato sale in cella soluit.