Latin
QVINTA ESSENTIA SALIS
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 166-3
Unproofread scanNot analysed yet
QVINTA ESSENTIA SALIS. Salem volatilem sublima: fixum verò calcina in reuerberio, solue per deliquium, de stilla per retortam in spiritum. Hunc per mensem in fimo digere. Destilla per balneum aquam dulcem, quam neglige: coagulum loca in fimo, vt colliquescat denuò. Coagula, &repete hoc eousque, donec nulla dulcedo inde exeat. Aliter: Salem tostum ne amplius crepet, in canalem ferreum plicatilem, vel catinum validum iniice, &probè obtura. Reuerbera, ne tamen vitrescat, puluerulatum solue per deliquium, coagula, vre iterum, solue &coagula, &repete quousque aqua dulcis inde non exeat inter coagulandum. Potest &fieri citra destillationem in spiritum, si calcem solutam saepius coagules &soluas, repetitis digestionibus, &c. QVINTA ESSENTIA VITRIOLI, ALVMInis, &similium. Calces horum sublima, aquam quae inter sublimandum exit, serua sublimatum solue per deliquium, solutioni adde aquam priorem, digere vnà per mensem, destilla aquam dulcem, coagulum solue, digere, itemque coagula, &sic procede vt in salibus. Destillatum autem liquorem per se coagula. Esentiam hanc coniunge illi. Compendiosior &euidentior ratio est, si flores colcotaris ter à capite mortuo sublimatos ad duplicem alembicum in fimo soluas, solutum destilles per aembicum in arena, destillatum lenta coctione balnei coagules, coagulum aeuigatum per deliquium soluas, &filtratum reponas: Est nobilis dulcedo ad spasmum, podagram, calculum, lepram, &c. Alij colcotar rubeum probè exiccatum exigunt per alembicum, dicuntque exire crassam humiditatem, ex qua per retortam pellunt oleum in receptaculum. Refrigerito huic adiiciunt spiritus de sale nitri gutt. iij. oleum de sarmentis gutt. v. detillant itrum, aiuntque dulcescere instar mellis. Aliter: Sublima vitriolum cum hydrargyro, sublimatum solue in aceto desillato, vel alio purissimo saepe mutato. Secedit enim essentia vitrioli in aquam: Hydrargyrus subsidet: acetum abstrahe, affunde acetum aliud, in quo restinctum saepius sit ferrum candens, &coagulatur in rubedinem, destilla per lacinias, aut filtra. Coagula ad ignem. Despuma detraheque nigram cutem. In fundo essentia vitrioli erit ad morbos vtilis, &nominatim ad vulnera. Plura de dulcedine vitrioli in commentarijs.