# Alchemia Libavii 168-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, LIQVOR TARTARI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/168-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/168-2

LIQVOR TARTARI. Calcina in figulina vel alio reuerberio ad exactam albedinem. Irriga parumper, & ad cellam in marmore, vel sacculo, vt eliquescat, pone. Hoc non totum abit in liquorem, propter terrestres feces coniunctas. Quod si totum solui cupis, extrahe, vt in calcibus metallorum dictum est, reliquias calcina iterum, & sic procede vt supra. Quae planè sunt aliena, abijciantur. Alij includunt linteo, macerant in aceto forti, coquunt sub cineribus usque ad nigredinem, terunt, soluunt per deliquium in patina perforata, quod intra octiduum non fluit, exprimunt. Vel: Tartari libra, salis nitri selibra, puluerata in olla vel testa vitrata super prunis locentur, donec incipiant crepare. Semoueantur, & agitentur versenturque crebrò, donec satis albeant. Iniice in vesicam bubulam, suspende in aqua calente, donec incipiant mollescere. Immitte in sacculum, & super vitro in cella pone, liquor effluit, qui sanè compositus est. Hic modus extrahit tantum salem inexistentem, non totum mutat, nisi procedas vt supra, ita & sit, cùm calcem linteo inclusam aquae purae inijciunt, soluuntque salis naturam habentia, solutum coagulant, coagulum eliquescere per se sinunt: alij in vesica super balneo vaporant.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
