# Alchemia Libavii 168

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, LIQVOR MERCVRII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/168

Aliter fit ex calce praecipitata per aquam fortem. Infunditur ei vini spiritus rectificatus, digeritur, & cùm acer factus est, effunditur, reposito alio, donec acrimonia sit eluta, & ipsa calx etiam magis attenuata. Postea extrahitur subtilitas per acetum stillatitium toties mutatum, donec: otus puluis in eum abierit, sicut ante factum est in metallis. Quod si non intrat acetum, aqua forti calcinatur denuò. Acetum in balneo diuaporatum relinquit album puluerem, qui correctus cum aqua Chelidoniae, & siccatus inhumatur ad liquescendum. Paracelsus hunc praescribit modum. Hydrargyrum septies à vitriolo, nitro, & alumine (quibus immistus sit in pastam, cuius gratia illa solent solui aceto, vt crassa tamen sit consistentia, hydrargyrus immiscetur, vt non appareat, postea pasta exiccatur (sublima) redditur autem quod sublimatum est semper fecibus tritis & solutis vt ante.) Huius sublimati librae tres, salis ammonij ter sublimati, clari albique sesquilibra, conterantur vnà in alcool, & sublimentur in arena horis nouem, sublimatum puluerem abstrahe cum penna, & cum reliquijs sublima vt prius. Repete hoc quater, donec non amplius sublimetur, sed in fundo resistat instar massae nigrae fluentis vt cera. Refrigeratam exime, tere, & loca in patina vitrea. In hac imbibe saepius liquore salis ammonij, atque ita nutri seu incera, sine spontè coagulare, seu siccari, & iterum imbibe, idque repete decies, donec non coaguletur amplius ferè. Hoc tere subtiliter, & in marmore solue per deliquium. Ex hac aqua destillari potest spiritus per retortam, quo metalla in hydrargyrum soluuntur. Alias, & vulgaris sublimatus tritus, & parumper irrigatus in liquorem diffluit, vel sublimatus per octiduum, in mediocri reuerberio tostus solnitur in balneo, sed probè laeuigatus esse debet. Nota & hoc quod inde puluis confici possit, quo item metalla in mercurium vertantur, per coagulationem nimirum spiritus, de qua infra.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
