# Alchemia Libavii 17

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/17

Debent autem illa foramina à fundo fornaculae abesse mensuris tribus, & tribus quartis, ab angulis verò lateris mensuris tribus. In haec foramina, quibus respondere debent alia duo in pariete aduerso, ponuntur ferrea trabes ad sustinendum pauimentum. A latere horum foraminum atque etiam retrò, coarctanda est fornax, & in se reducenda, vt quasi sinum accipiat, cuius recessus sit duarum, & dimidiae mensurae versus spacium interius. Inde paulatim se dilatet in ventrem, ascendendo per accliuia ad mensuras sex cum dimidia, donec reuocetur ad amplitudinem respondentem fundo, quasi exereret ventrem rotundum, à quo iterum insinuatur & coarctatur vsque ad summum, vt antè expositum est. Pauimentum quod interponitur inter superius & inferius ostiolum in ferreis trabibus, eius debet esse crassitiei, vt à trabibus pertingat vsque ad ostiolum, idque spacium exaequet, quae crassities erit trium quadrantum mensurae: latum debet esse septem, longum nouem mensuras. Huic lamellae seu pauimento imponitur tegula intus lata, mensuras quinque cum vno quadrante, longa septem mensuras cum vna octaua: alta verò tres cum dimidia: crassities esto vnius quartae: vt ita tota tegula computando spacia cum crassitie laterum, sit lata quinque & tres quartas mensurae, longa septem & tres quartas. Ea debet rescissa esse, seu excisa vtrinque ad latera & retrò altitudine mensurae, patere item antè. Eiusmodi tegulae conueniunt accuratis argenti probationibus. Aliàs etiam aliter exciduntur. Ad regulam pro igni moderando opus est foribus, & operculis, seu obicibus, qui fenestellis lateralibus & posteriori queant apponi. Eorum lateralium scilicet, latitudo sit vna mensura cum vna quarta: longitudo quatuor mensurae, & paulò maior crassities quàm est vnius quartae. Posterius repagulum in summo sit semicirculare, in imo aequale, longum duas & dimidiam mensuras, latum sesquimensuram. Huius vsus est ad examinandum aes argentatum, & alia accurata experimenta instituenda. Summae fornaculae operculum adaptatur ita vt totam integat, crassum vnam mensuram. Eiusmodi fornaces ex argilla plaerumque sunt factae. Quia verò vehementia ignium solent rumpi, ferreis circulis & canthis muniuntur, vt per anteriorem parietem vtrinque iuxta ostiola descendat canthus, & ita in lateralibus & posteriori pariete, vt omninò octo canthi sint in fornacula, qui ferreis circulis aptè includuntur, & continentur, quò operculum benè queat accommodari, & fornax ipsa aequaliter consistere. Ostiola in ferreis fornacibus clauduntur affixis ianuis. Sed in argillaceis apponendę sunt valuae. Itaque lacunaria ferrea, quib. sustinetur pauimentum tegulę,

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
