# Alchemia Libavii 172

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, LIQVOR PERLARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/172

Tunc transfunde eum, reponeque alium, & procede eodem modo donec non coloretur amplius. Coagula, & coagulatum aqua destillata ter ablue. Haec potius est extractio essentiae quam magisterium. Consultius autem est si perlae sunt purae & nobiles, magisterio vti & totas exaltare. Neque enim videtur opus esse extractione essentiali, cum sint extractum naturale, nisi tamen impuritates adhaereant. Pro aceto vsurpant alij succum limoniorum destillatum, vel berberum clarificatum, vel aquam salis gemmae, vel spiritum vini alcalisatum. Sed vt diffluant in liquorem, calcinatione & laeuigatione opus erit. Illis in puluerem duntaxat rediguntur. ) Liquori cognata est essentia perlarum per salem aut aquam Guaiaci confecta in hunc modum: Lignum Guaj. destilla per retortam in liquorem; quem per chartam madidam filtra, vt ab oleo segregetur. Liquoris librae vni infunde perlarum tusarum vnciam. Digere donec soluantur. Solutionem destilla in cineribus. Remanet essentia Guaiaci cum perlis. Phlegma exit. Affunde aque melissae, aut Valerianae; & rubeus liquor euadit, cuius guttae quindecim bis dantur indies ad paralysin, podagram, epilepsiam, nephritin, &c. MAGISTERIVM SEV LIQVOR COraliorum. Trita misce cum nitro, & calcina in reuerberio. Postea sale abluto, laeuiga, & extrahe cum vini spiritu, ageque vt cum perlis. Solent nonnunquam componi cum alijs rebus pro vsu certo; & vnà calcinari, soluique in liquorem. Sed hoc est penes Medicum. (Coralia promtius in liquorem abeunt in oui indurati albumine. Nonnulli rectificant, alkali per aqua stillat. appropriatam digerendo per aliquot dies & destillando. Vide commentaria.)

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
