Latin
TRACT. I. CAPVT XXXI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 175
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. I. CAPVT XXXI. De Genesi compositionis, vbi primum de metallis inter se miscendis. Magisterium in genesi compositionis est, cum ex pluribus integris deputatis chymica fiunt composita. Itaque materia horum potissimum sunt magisteria alia, quouis modo artis praeparata, (nonnunquam tamen etiam extracta cum integris componuntur ob aliquam circumstantiam, sicut in artibus variae fiunt rerum accommodationes) vt inde fiat substantia chymica, eaque siue primariae nobilitatis; siue seruilis. Ita enim hoc magisterium distingui potest, vt sit aliud primarium; aliud seruile: quanquam &illud nonnunquam alienum sustineat officium, &dominatu posito ministret, cuius tamen gratia per se non erat factum. Magisterium compositionis primarium est, quod fine fit principali, vt sit ipsum in se perfectum. Fit autem compositione duplici: mistura nempe, vel appositione, quam ferrum nationem dicunt. Vtrobique innumera est varietas. In arte tamen potissimum insignes sunt compositiones metallorum, gemmarum, succorum, &nonnullorum promiscuorum, ingeniosiorum tamen; idque fit vel in homogeneis inter se, vel in heterogeneis; &emergit item vel substantia generis eiusdem, vel generis diuersi, veluti cum ex succis metallicis &mineralibus fiunt gemmae, &c. quo pacto ex elementis mista. COMMISTIO METALLORVM INTER SE. Varijs fit haec modis. Integra colliquantur in testa, vel catinis, aut alterum alteri immergitur, &c. Nonnunquam verò etiam in pulueres, vel calces, vel liquores soluuntur indeque reducuntur, quae mistura est exactissima. Porrò inde fit multiplex massa pro analogia &varietate miscendorum; illustres sunt pars cum parte, electrum, aes corinthium, stannum, pagamentum; &in his aurum fabrile, argentum fabrile, plumbum candidum fabrile, &c. (Haec adeò ars commiscet. In natura verò maior adhuc varietas est, vt pote vbi plura etiam metalla confusa inueniuntur; vnde aurum argentatum, plumbatum, &c. similiter argentum auratum, &c. Item in vna vena continentur saepè argentum, plumbum, cuprum: vel ferrum, aurum plumbum album: aut argentum, ferrum plumbum album: aut ferrum, cuprum plumbum album: item aurum &cuprum; cuprum, argentum: ferrum argentum; argentum &aurum: plumbum nigrum &album cum cupro, ferro, &argento, &c. Eiusmodi misturae à praedominante nomen habent, cui adijciuntur reliqua, vt ferrum auratum, argentum aeratum, &c. Auri tamen &argenti mistura natiua electrum fossile seu natiuum vocabatur.) Pars cum parte vocatur cum aequales auri &argenti in testa adiecto plumbo vel etiam fluxibus colliquantur, &fulminantur.