# Alchemia Libavii 177

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAPVT XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/177

Pagamentum quod vocant aut species quaedam istius aeris est, aut affinis mistura, quae pro varijs monetis est varia. Constat autem ex auro & cupro, vel argem & cupro, vel auro & argem vel auro argem & cupro, siue natura miscuerit intra venas, siue artifex. Fit autem monetarum gratia. Eius loci sunt & acus exploratoriae ad conticulam, quarum ordines potissimum quatuor recenset Agricola, quorum primus est ex auro & argento; secundus ex auro & aere, tertius ex auro, argento & aere, & hi ad caractorum & granorum pondus miscentur; quartus est ex argento & aere, vel ad 12. denarios factus, vel semuncias 16. Budelius ad vsum respiciens; secundum iungit quarto, quem ratione ponderum facit duplicem. Primum omittit. Tertium ita concinnat, vt argentum mistum subduplo aeris ad aurum purum sumat. Itaque hic pro caractarum numero fiunt acus 24. in alijs 12. aut 16. Sed de his alibi. Eiusdem ordinis est aurum & argentum fabrile, quo fabri aurarij ad vasa aliaque sua opera vtuntur, quanquam concessum illis sit aliquid liberalius vltra ligam seu pedem monetariorum. (Est autem pes aurifabrorum 14. lotonum vel 10. den. & gr. 12. quod merum argentum negetur vasis ita conuenire. Itaque vncia vna cupri vel plumbi candidi, quod argento admiscent, subest. Pes monetariorum in florenis est 14. lot. & 16. gr. isque in argento: aureorum Rhenanorum pes est 18. caract. gr. 6. ibi cupri est vna semuncia cum gr. 8. hic caract. 5. gr. 6. seu cupri, seu cupri & argenti, &c. de quibus consulantur libri monetales & probatorij. ) Miscetur & plumbum candidum decima parte plumbi nigri, quod est stannum fabrile, vt vulgò loquuntur. Olim argentarium plumbum dictum, & tertiarium, ex duabus nigri & vna albi. Stannarij pro sonitu & malleatione vasorum miscent tricesimam secundam partem cinerei candido; vel maiorem quantitatem. Stannum aliàs mistura est ex aere & plumbo candido. Plinius ait incoctile vocatum tertia aeris addita plumbo candido, cui postea & argentum addidere ad ornamenta. Ita speculorum metallicorum materia est stannum aere mistum, quanquam fiat & ex argento, sulphureque viuo paribus & tertia parte aeris, vt ait Plinius, &c. Item ex argenti duabus & vna plumbi nigri. Sunt qui omnia metalla commiscent, & illis addunt hydrargyrum. (Veluti septem planetarum vires in vnum conciliaturi, ad nescio quae magica effecta, de quare Paracelsus.) Ex auro, argento, aereque constant etiam bracteae gemmis substernendae, ait Cardanus, diuersa proportione, vt quae carbunculum sunt excepturae, ex aere cum vigesima quarta auri fiunt, &c. Aes statuarium Plinius mistum ait ex centum aeris, & duodecim cum dimidia plumbi argentarij: vel plumbi nigri decem, argentarij viginti, aeris centum partibus.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
