Latin
TRACT. I. CAPVT XXXII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 178
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. I. CAPVT XXXII. De mistura metallorum, cum alijs mineralibus, &c. Componuntur postea metalla cum alijs mineralibus, aut naturae eorum affinibus, in quo genere excelluit olim aes Babylonium, seu Indicum, nostro verò tempore orichalcum, electrum quoddam sophisticum, &quę ad auri argentique aemulationem pro ornatu conficiuntur maxima varietate, quibus accedit mistura quaedam pro speculis, &c. Aes Babylonium specie auri similima creditur constare ex cadmia glebosa, vel luto quodam citrino sui generis tenerrimo, argento, &aere cotonario. Aes Caldarium conficitur ex aere luteo quod ex ramentis lotae cadmię, scorijs &recrementis aeris ad purum excocti paratur, &cadmia quadam aerea, quae nascitur ex recrementis aeris tosti ad purum excocti, si ea cum alijs vilioribus recrementis recoquantur in panes quosdam. Commiscentur autem vel vna aeris lutei, &duae cadmiae, vel vicissim huius vna, illius duae partes. Agricola. (Cardanus: "Aurichalcum fit nobilissimum auro pulchritudine par. Calaminaris lapis seu magnesia, argentum &aes Cyprium, vel illius loco aes addito vitro. Superponitur vitrum, ne magnesia euanescat, nec semel addidisse contentus eris vitrum &magnesiam. Hic argentum pro albo plumbo, magnesiam pro cadmia, Cyprium aes pro communi aere subijcimus, repetimusque magnesiam &vitrum, &c. Nonnulli putant illud aes fuisse aurum chymicum è lapide super aes proiecto factum. Sed &fieri potest varijs modis alijs aurum sophisticum seu per tincturas seu admistionem corporum, &c. de quibus suo loco. ")Orichalcum (quod Plinius contra Horatium primam corripientem, aurichalcum, vt &Cardanus, scribit) natiuum olim, postea artis opus euasit, de quo Plinius: Marianum aes cadmiam maximè sorbet, &aurichalci bonitatem imitatur, in sestertijs dupondiarijsque Cyprio suo assibus contentis, &c. Hodiè vsitata mistura est ex quatuor aeris, &vna cadmiae glebosae, quae alternis stratis composita incoquuntur vnà peculiari fornace, ollis seu catinis oblongis magnis, asperso felle vitri trito. Fieri &per cementationem factis mutuis stratis potest. Agricola talem quoque modum habet: catinus fusorius luto armatus intus illinitur melle puro. In eum mittuntur tenues aeris bracteae melle item oblitae, asperso puluere facto ex aequalibus cadmiae fossilis, tartari &carbonum tiliae: quo &catinus aspergitur. Operculo perforato imposito, ignis subijcitur. Materia mouetur stilo per operculi foramen immisso. Coquitur donec fumus Iuteus exeat. Pseudargyros seu argyrochalcum fit ex magnetide &aere eodem modo. Eam autem alij talcum vocant, si lapidosa est, argenti colore, crustas tenuissimas habens. (non intelligendus est lapis Herculanus per magnetin, vide Agricola lib. 5. fossil.) Est &praestans mistura specularis, quam Porta ita describit: "Accipiatur olla noua igni contumax, &intus luto inducatur, vt firmius perduret.