Latin
ALCHEMIAE LIB. I
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 18
Unproofread scanNot analysed yet
Cum è foco assurrexit ad quinque digitos, (habet autem iuxta focum ostiolum arcuatum aut quadrangulum pro cineribus &aëre) super lateres collocatur lamina ferrea luto superius inducta. Infronte eius super lamina est ostiolum arcuatum, altum palmum, latum quinque digitos. Lamina tria foramina habet, duo in lateribus, vnum posteriùs, lata digitum, longa tres. Inter ea locatur tegula. Debet etiam lamina in anteriore parte efornaculae ostiolo prominere, &c. Ita ferè Agricola. Caeterum &extemporanea conficitur ex tribus lateribus in quadrum super foco compositis, quibus imponitur lamina &huic iterum tres lateres, &c." CAPVT. IX. De furnis catinorum cum subiecto foco. Eiusmodi furni quod cinerarium &focum attinet, ferè perinde sę habent, quanquam compendij gratia vbi lignis potissimum vtimur, conisterium interdum negligatur. Foco autem catinus impendet ex ferro, cupro, argilla, &c. Prout opus &res praesens exigit. Pro catino interdum vesica aenea est, (aliquando cum tubulo in latere, pręsertim in vini destillatione, &c.) maximè in destillatione aquarum &oleorum ex vegetalibus, est &cum cacabi instar matularum cum limbo efformati, circulo disponuntur, &per ordines, latiore basi ad fastigium arctius. Limbo verò iniectis herbis, apponitur alembicus. Et haec vasa rem continent immediatè, diciturque balneum siccum vel stufa sicca. Catini verò si aquam continent, fiunt ex cupro forma ahenorum ampliorum; vocaturque fornax balnei, cui si vas materiae insistit, innixum scilicet circulo plumbeo vel ferreo, aut gryphi, inuoluto stramine, nominatur balneum maris, aut mariae, (olim diploma) sin desuper suspenditur vel tripodi imponitur super aheno, aut canali ex operculo producto, vt vapor saltem id tangat, nuncupatur balneum roris, tuncque plaerumque vas materiae alij catino ligneo pertuso innititur. Ex aheno verò epistomium vel canalis prominet, vt suppleri aqua possit alia calida, in quem finem etiam multa sunt ingeniosè inuenta. Tale balneum compensatur nonnunquam dolio vel cupa aquae calidae, per quam ascendit canalis cum prunis, vel calore ad aquam calefaciendam: quanquam eius loco etiam soleat inijcionum aeneum cum calce viua &simili fomite. Eius vicem &solis calor sustinet, &fimus qui duplici ferè modo apparatur.