Latin
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 180
Unproofread scanNot analysed yet
Solutum tandem coagula, &partem vnam proijce super lunae partes decem. Aliud: Cinabaris drachmam cum Mercurij sublimati vncia sublima, &postea misce cum solis calce, cum qua ingressum habent. Misce verò soluta per deliquium, vt exactè vniantur, &coagula. Coagulum hoc proijcitur super liquatam lunam. Nonnulli amalgama solis ex Mercurio &Sole conspergunt sulphure: incendunt hoc, &comburunt, idque repetunt, donec puluis fiat rubeus. Huic trito additur mercurius sublimatus &sal ammonius item saepe sublimatus. Medicina parata miscetur argento. Interdum fixa cinabaris, vel pręcipitatus corallinus super quatuor lunae partes proijcitur, ita tamen vt prius fuerint potata illa oleo solis, &stibij. Mistura fulminatur. Haec &eiusmodi ad aurum sunt potissima. Ad argentum artis, liquores rerum dealbantium miscentur cum liquore lunae. Mistura reducitur per descensum metallicum, &si fragilis est reductio, additur plus lunae. Vel: Mercurio quater à vitriolo, sale petrae, &alumine sublimato, adde calcis argenteę partem quartam. Mista optimè sublima, sublimatum redde capiti mortuo, vnà terendo, sublima iterum, idque repete, quousque totum fixum maneat in imo. Adde huic tres partes sublimati non fixi, vel vnam partem fixi misce cum tribus non fixi, &fige per sublimationem vt antè, idque in infinitum valere dicitur. (Vide tamen ne calx argenti deficiat.) Si proieceris super Venerem &Martem, argenteam misturam accipies. Alij sublimatum argento commiscent, &ingerunt in cuprum fusum, vnde emergit argentea massa. Alij duplo cupro mercurium fixum adijciunt. Omnino res dealbantes, vt arsenicum, hydrargyrus, vtrumque scilicet sublimatum &fixum: mistura ex tartaro, arsenico, sale vulgi, calce viua, incorporatis cum albumine, &reuerberatis: salammonius, calx stanni, pyrites stanni, alumen, lithargyrus, cerussa, &c. Vel per fusionem commiscentur, cupro, ferroúe, vel cementationem. Eiusmodi artificio facilè assequemur illa veterum [GR] τεχνήματα [/GR] quae Plinius scribit interiisse, aeris nimirum Corinthij, Deliaci, Aeginetici, &c. item Chaldaici, &c. Ego verò huc transtuli exempla, non ignorans ab aliis referri inter magisteria transmutationum, aut colorationum, de quibus supra. Et est certè aliqua transmutatio &coloratio coniuncta, sed quam pro vera nondum agnouerim. Quod si quis communia illis &huic capitibus velit esse exempla, cum eo non pugnauerim. Non enim tam transmutationem &colorationem hic respexi, quàm mistionis exempla, quae diuersa ratione diuersis capitibus possunt accommodari.