# Alchemia Libavii 181

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAP. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/181

TRACT. I. CAP. XXXIII. De compositionibus Hydrargyri, & primum de Cinabari. Metallicis misturis affinis ea est, quae cum hydrargyro fit, quod non tam tum mater metallorum putetur esse, sed & septenarium eorum numerum impleat. Componitur autem cum metallis primùm duplici modo, crudus nempe seu liquidus, & coagulatus. Illud fit in amalgamationibus pro variis scopis, de quorum vno dictum est in mutatione metallorum in hydrargyrum. Est & alius in pondere addendo explicatus, qui imposturae plus habet quàm artis, alij suis exponentur locis, vt cùm de auro vitae &c. agetur. Id tamen monendum est, cùm constanter à ferro dissideat, eique iungi nolit, arte quadam conciliandam amicitiam esse, quae postea valde est stabilis. Assequemur hoc per ferri repurgationem, de qua suo loco. Hoc, vnio scilicet coagulati cum metallis, in colorationibus, transmutationibus, sophismatis ingeniosis, &c. est vt plurimum declaratum. Cum alijs deinde rebus componi solet mortificando, veluti, cùm pro vsu miscetur pinguedinibus &c. quae ratio ad pharmacopoeiam suam pertinet. In Chymia excellunt duae potissimum per sublimationem misturae, quarum vna fit cum sulphure ad artificiosam cinabarim, quam vsifur aut zinzifur vocant, altera cum sale ammonio, & similibus ad Mercurium sublimatum. DE CINABARI FACTITIA. Cinabaris factitia est magisterium compositum ex hydrargyro & sulphure vnà commistis, & sublimatione in massam sanguineam vnitis. Id ars excogitauit ad imitationem minij natiui secundarij, ex quo Plinius ait excoctum hydrargyrum, quod tamen praeter sulphur & hydrargyrum, lapidem continet, &c. Proportio mistionis est varia, vnde etiam color modò lucidior, splendidiorque est, modò minus, quanquam & caloris modus varietatem inducat. Agricola: "Minium deterrimum faciunt, qui aequant portiones sulphuris & hydrargyri: optimum qui id ex solo argento viuo conficiunt. (At non fit ex solo) ratione iam explicata. Alij in catino statim duas argenti viui, & vnam sulphuris in catinum coniiciunt sine mistura." Interdum duabus sulphuris citrini miscentur tres hydrargyri secundum pondus. Nonnunquam vna sulphuris componitur duplo vel triplo argento viuo. Praecipiunt alij decem sulphuris ingerere tres hydrargyri. Sed & aequales sumuntur, & nominatim ad vsum pingendi plus sulphuris accipitur, vt rubedo fiat illustrior.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
