# Alchemia Libavii 186

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CINABARIS CAERVLEA, SEV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/186

Huius loci est & arsenici factitij tam lutei quàm crystallini, confectio, quam Agricola his verbis expediuit: Sunt praeterea duo auripigmenti factitij genera, quorum vtrumque splendet, sed alterum album est, quod veris in albo subluteis, aut in eodem distinguitur subrubris: alterum luteum, quod variatur nigris subruffis plus minusue luteis venis: quorum vtrumque ex crustis auripigmenti fossilis conficitur, ad quas quidam tantundem salis fossilis adijciunt. Haec trita in duobus fictilibus vasis patellarum instar latis, nec admodum profundis, intus plumbo illitis, & qua committuntur obturatis luto, coquuntur vsque dum totum auripigmentum in sublime sublatum superiori vasi adhaeserit. Dein iterum ac saepius teritur, & coquitur, donec candidum fiat. Luteum verò tanti laboris non indiget. Haec ille. Indicat aequales auripigmenti & salis gemmae commistas debere in sublimatorio eleuari vasis clausis, luteum prima secundaue sublimatione fieri, album pluribus, semper nimirum, eo quod sublimatum est reddito fecibus, & denuò eleuato, vsque ad crystallinam perspicuitatem, planè vt sublimatum fit crystallinum. Inde etiam luteum nocentius esse aiunt albo, & vtrisque aureum seu auripigmentum, quod album sit elaboratius.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
