Latin
TRACT. I. CAP. XXXV
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 189
Unproofread scanNot analysed yet
)(Affinis his est carbunculus ementitus Portae, quem ita conflat: "Quatuor auripigmenti vncias tritas in vase vitreo lutato, obstructoque sublimat, donec iustam quantitatem in sublimi accrescentes pilae acceperint, quae tamen tandem decidunt, nisi caueas. Fracto vase auellitur cultro, quod adhaesit. Parua frusta possunt vniri, si frusto vitri liquefacto immisceantur, &c. Hanc compositionem non omninò iudicauerim absurdam. In auripigmento enim seminarium auri esse indicat Cai principis conatus," de quo Plinius refert, "quod magnum eius pondus iusserit excoqui, &fecerit aurum planè excellens. Rreciosus itaque carbunculus fiet ex massa crystallina, auripigmenti tinctura extracta per sublimationem, &auri fermentum rubeum.") Est &alia ratio huius conflaturae, non multum differens à priore, quam quidam sic describit: calcis silicum impalpabilis partem vnam; minij de plumbo à sordibus purgati partes tres pone in catino ita vt non impleas ad summum. Confla arte vitraria, fietque rubinus. Si velis Topasium, adde folia auri, (at non eadem temperatura) atque ita si hyacinthum. Sin smaragdum, appone aliquid rasurae chalybis (aeruginis) si sapphirum, vel amethystum, aliquid de vero Lazurio. Funde in reuerberio absque fumo. Sine refrigescere, &poli. (Vix assequetur haec nisi qui lapidum istorum naturam probe calleat, sitque in temperaturis &ignium modo exercitatus, &c.) Secundus modus comprobatus à Dornaeo descriptus est in proprio tractatu, cuius summa ferè haec est. Calces metallorum sigillatim solue in aqua mercuriali: metallis autem accense &hydrargyrum: &quidem ad rubeas gemmas solutio hydrargyri corallini conducit, ad albas, crystallini. Itaque mercurius duas solutiones praebebit, caetera metalla quodque vnam pro se. Solutiones singulorum filtratas sigillatim destilla in balneo vsque ad siccum. Destillati liquoris partes duas serua, tertiam fecibus à fundo abrasis &tritis redde, inque phiola sepeli in fimo (vel terra) extante collo. Ea vocatur aqua terrea: (quia scilicet mista est cum metallorum corpulentis liquoribus, &gemmarum etiam corpora figit.) Duas partes puras, seorsim seruatas, in suo vitro ad aërem loca per annum, &caue ne quid violenti patiantur. Haec aqua vocatur aërea. Sic habebis sex aquas metallorum terreas, &sex aëreas, praeterea etiam ex mercurio duas terreas, &duas aëreas.