# Alchemia Libavii 19-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, ALCHEMIAE LIB. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/19-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/19-2

ALCHEMIAE LIB. I. illa rotunda, in qua saxum aluminosum excoquitur (nam non tantum inspissandi gratia habentur, sed & extrahendi per decoctionem) supponitur ei focus muratus iuxta formam cortinae, super quo recumbit, vel etiam vnà sustentatur iugis & tignis, à quibus vnci dependentes inserti sunt ansis suis, in cortinae fundo extantibus, vel etiam comprehendunt ipsam foris, vt in salinis videre est. Compensantur cortinae ahenis seu foco inclusis, seu admotis suspensisque, siue etiam tripodi innitentibus, &c. Quod de vase duplici obiter adiectum fuit, non planè idem intelligendum est.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
