Latin
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 190
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc facto immitte in illas nauiculas particulam aquae aëreae eius metalli cuius erat &aqua fixa, iuxta magnitudinem quam expetis. Si simplicem gemmam requiris, solam illam aquam impone; (&tunc recidit operatio ad transmutationes) sin ex varijs tincturis compositam; praemisce iuxta suam temperaturam, &postea impone. Iniecto liquore vas claude, &sine stare per aliquot horas, donec videris liquorem in cymbiolis coagulatum esse. Cognito hoc, aperi globum, &cymbia inuerte, ita vt gemma aquam fixatoriam tangat. Relinque in vmbra, quousque indurescat in lapidem. Secundum hunc processum ex septem metallis lapis vnus componitur, si scilicet septem aëreas misceas &in cymbijs ponas, septem verò etiam terreas mistas in globo. Ita prima ratio misturae ex solis aëreis constat. Altera ratio miscet aëreas &terreas pro varietate gemmarum variè, vt: