Latin
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 190-3
Unproofread scanNot analysed yet
Margarita ex vna parte vtriusque Iouis, &quinque partibus aereae argenti. (Haec ex Dornaeo sunt extracta. Non tantum autem de aqua mercuriali soluente solicitus debes esse, sed &de aquarum legitima praeparatione, &administratione. Liquores calcium metallicarum resoluti absque ignis vi vix in vitream consistentiam ducuntur. Cogita itaque quanta vis debeat esse in inhumatione, &ad aerem collocatione, si res caret aenigmatis. Infra docebitur de lapillis inhumatione emergentibus, &c. Caeterum lubet &Paracelsi, Mizaldi, &c. Lusus parumper perstringere. Paracelsus facit. Succinum ex albugine clara tincta croco. Gagaten ex eadem &fuligine. Turcesium ex albo oui &aerugine. Sapphyrum ex albo &lazureo. Rubinum ex albumine &praesilio. Amethystum ex eodem &colore purpurae. Alabastrum ex oui albo &cerussa. Margaritas ita: Album oui exprimatur per spongiam. Addatur calx