# Alchemia Libavii 190-3

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/190-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/190-3

Margarita ex vna parte vtriusque Iouis, & quinque partibus aereae argenti. (Haec ex Dornaeo sunt extracta. Non tantum autem de aqua mercuriali soluente solicitus debes esse, sed & de aquarum legitima praeparatione, & administratione. Liquores calcium metallicarum resoluti absque ignis vi vix in vitream consistentiam ducuntur. Cogita itaque quanta vis debeat esse in inhumatione, & ad aerem collocatione, si res caret aenigmatis. Infra docebitur de lapillis inhumatione emergentibus, &c. Caeterum lubet & Paracelsi, Mizaldi, &c. Lusus parumper perstringere. Paracelsus facit. Succinum ex albugine clara tincta croco. Gagaten ex eadem & fuligine. Turcesium ex albo oui & aerugine. Sapphyrum ex albo & lazureo. Rubinum ex albumine & praesilio. Amethystum ex eodem & colore purpurae. Alabastrum ex oui albo & cerussa. Margaritas ita: Album oui exprimatur per spongiam. Addatur calx

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
