# Alchemia Libavii 190

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/190

Hoc facto immitte in illas nauiculas particulam aquae aëreae eius metalli cuius erat & aqua fixa, iuxta magnitudinem quam expetis. Si simplicem gemmam requiris, solam illam aquam impone; (& tunc recidit operatio ad transmutationes) sin ex varijs tincturis compositam; praemisce iuxta suam temperaturam, & postea impone. Iniecto liquore vas claude, & sine stare per aliquot horas, donec videris liquorem in cymbiolis coagulatum esse. Cognito hoc, aperi globum, & cymbia inuerte, ita vt gemma aquam fixatoriam tangat. Relinque in vmbra, quousque indurescat in lapidem. Secundum hunc processum ex septem metallis lapis vnus componitur, si scilicet septem aëreas misceas & in cymbijs ponas, septem verò etiam terreas mistas in globo. Ita prima ratio misturae ex solis aëreis constat. Altera ratio miscet aëreas & terreas pro varietate gemmarum variè, vt:

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
