Latin
TRACT. I. CAPVT XXXVI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 191-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. I. CAPVT XXXVI. De compositione aliorum quorundam ex varijs mineralibus, &c. Nvllum penè finem sibi inuenit misturarum è mineralibus proportio. Post metalla tamen &gemmas non vltimum locum obtinent colores quidam &similia; veluti Scyricum Plinij, aerugo scolecia, &huiusmodi. Postea etiam Smaltum nuncupatum, Lazurium mistum, Vitramarinum, purpurina, Rosagallum, violetum, &si quae sunt alia huius generis in picturis frequentissima: quanquam &tincturis chymicis quaedam, nonnulla item medicinae inseruiant. Tradit Plinius Syricum olim factum esse ex rubrica sinopide, &sandice mistis. Ita &psoricum fiebat ex chalcitide &cadmia fornacum, paribus vel imparibus portionibus adiecto aceto vel vino tritis. Mistura ad solem torretur aestuosum, vel in fimo per mensem, 40.