# Alchemia Libavii 191-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAPVT XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/191-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/191-2

TRACT. I. CAPVT XXXVI. De compositione aliorum quorundam ex varijs mineralibus, &c. Nvllum penè finem sibi inuenit misturarum è mineralibus proportio. Post metalla tamen & gemmas non vltimum locum obtinent colores quidam & similia; veluti Scyricum Plinij, aerugo scolecia, & huiusmodi. Postea etiam Smaltum nuncupatum, Lazurium mistum, Vitramarinum, purpurina, Rosagallum, violetum, & si quae sunt alia huius generis in picturis frequentissima: quanquam & tincturis chymicis quaedam, nonnulla item medicinae inseruiant. Tradit Plinius Syricum olim factum esse ex rubrica sinopide, & sandice mistis. Ita & psoricum fiebat ex chalcitide & cadmia fornacum, paribus vel imparibus portionibus adiecto aceto vel vino tritis. Mistura ad solem torretur aestuosum, vel in fimo per mensem, 40.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
