# Alchemia Libavii 192

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAPVT XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/192

dierum relicta, post reuerberatur vsque dum rubescat. Aeruginem Scoleciam Dioscor. ita componit: In mortario, inquit, cyprio dimidiam heminam aceti albi acrisque pistillo cyprio conterito, donec strigmenti crassitudinem imitetur. Deinde aluminis rotundi drachmam vnam cum salis fossilis translucentis, aut marini quàm albissimi, solidique aut certè cum nitri pari pondere terito in sole aestuosissimis diebus subsydus caniculae, donec colorem aeruginis contrahat & concretu strigmentosum fiat. Vbi autem se in vermiculorum Rhodiacis similium speciem coegerit, recondito. (Huiusmodi compositiones videntur quidem vulgaris artis esse, & nihil ad chymiam attinere; neque verò etiam sunt huius loci, si nulla industria, vel enchiria chymica fiant. Adducta verò sunt tum vt exemplorum loco sint, tum quia facili mutatione per artificia alchymica confici possunt, atque etiam ex magisterijs purè fieri debent, veluti sinopidem & sandycem facilè miscuerit vel quiuis, sed hic artis ministeria sunt adhibenda primum in depurandis istis per lotiones, reuerberationes & alia cuique congrua; deinde mistio ita instituenda est, vt alterum solutum in alterum penitus ingrediatur, eoque imbibatur. seu nutriatur, ut loquuntur artifices. Inde siccata summè laeuigantur. Alias non mistio foret, sed appositio. Ita accipienda res est etiam de scolecia, & similibus.) Smaltum, quod & encaustum & terram Saracenicam appellant, mistura quaedam est ex massa gemmaria (è silice vel crystallo facta vt supra) immistis coloribus, consistentia vitri adiaphani & tincti, cuius vsus est ad ornandum aurum potissimum. Nonnunquam conficitur ex albumine, chalcantho, sale alcali & vitro. Sed variae sunt miscendi rationes. Lacteum smaltum ita iubent comparare: Calcis plumbi pars vna, calcis stanni duae; vitri duplum. In reuerberio fundantur, cumque benè fluunt spatha ferrea exactè permisceantur. Nigrum tale est: Libra crystalli, coloris purpurei, & lazurei singulae drachmae. Componantur per fusionem, & ingestionem. Viride: crystalli pars vna, aeris vsti dimidia, aut etiam florum aeris. Rubeum: crocus Martis, & crystallus. Smaltum amethystinum parant ex purpura & crystallo. Ita Porta docet smaltum rosei coloris concinnare, quod Rosaclerum dicit nominari. Vnam minij & crystalli decem partes colliquant, commiscent spatha,

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
