# Alchemia Libavii 195

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAPVT XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/195

TRACT. I. CAPVT XXXVII. De magisterio mistionis liquidorum. Commiscentur praeterea etiam res liquidae per artificia Chymica admodum variè: ex quo genere praeclara sunt quae ex melle, saccharo, acero, vino, aqua muria, &c. Fiunt, vnde apud veteres, atque etiamnum pleraque hodie oenomeli, melicratum, oxymeli, oxysachara, oxalme, & his affinia. Oenomeli ita Dioscorides descripsit: Duabus vini veteris austerique metretis miscetur vna mellis, vel sex musti, mellis vna. Confunduntur, coquuntur, despumantur. Cognatum huic est melitites ex quinque partibus musti, vna mellis, & salis cyatho, qui paulatim inter coquendum inspergitur. Si vinum sit ex vuis acerbis, & triplo addatur mel simplum, omphacomeli appellant. Melicratum fit ex vna mellis, & duabus, vel octo aquae. Coquuntur ferè ad absumtam tertiam. Melicratum vocant quidam recentem misturam, quae verò cum fermento & aromatis confecta est, & feruescendo instar musti repurgata, mulsum, seu hydromeli. Oxymeli sic est: Quinque heminae aceti, pondo salis marini, decem mellis, aquae sextarij quinque coquuntur vt decies ebulliant, & despumantur. Vel: Mellis duae, fontanae quatuor, aceti vna: aqua cum melle coquitur & despumatur, inde addito aceto coquitur ad perfectionem. Est & alia proportio misturae, si mellis librae quatuor, aceti è vino & aqua binae, acetum scylliticum, quod oxymel appellant scylliticum, ita sit: Sescuplum mellis coquitur cum aceto scyllitico. Porta talem dedit descriptionem: Nouem aquae dolia, viginti librae mellis, coquuntur in ahenis stannatis, sinuntur diu feruere, & agitantur ligneis rudiculis. Spumae tolluntur scopis, adijciuntur duae librae tartari rubri, coquuntur donec soluantur, postea admiscetur pars octaua dolij aceti, & tandem duo vini optimi dolia. Sinuntur residere, & tandem colantur. Libra sacchari, bes succi granati, triens aceti, cocta ad spissitudinem syrupi, oxysacharam constituunt, sicut acetosum simplicem facit mistura aceti librarum trium & quinque sachari per coctionem vnitorum, &c. Ita tres aquae, duae sachari hydrosachar praebent, leui coctione debitè inspissata. Tales misturae non rarò aromatibus alterantur, & pro aquis simplicibus sumuntur destillatae, vt in iulepis. Illo modo fiunt potiones Hippocraticae, Clareta, &c. Maceratis coctisve aromatis in vino, cui postea additur sacharum, & incoquitur siliraturque. Acidam muriam seu oxalmen faciunt ex solutione salis & aceto, co

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
