# Alchemia Libavii 2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/2

CAPVT II. De partibus Alchemiae. ALchemiae partes sunt duae: Encheria, & Chymia. Encheria est prima pars Alchemiae, de operationum modis. Itaque haec pars generaliter species operationum describit, quae postea singulis magisterijs & essentijs elaborandis accommodantur. Et quia manus industria hîc plurimum valet; etiam nomen inde sortita est, vt [GR]εγχείρησιs[/GR], quasi manus artificiosè admouendae descriptionem nomines, dicatur, cum tamen non solius sit manus, sed omnium sensuum solertiam attentionemque & ingenij acumen requirat singulare. Inseruiunt Encheriae, Ergalia, & Pyronomia, quarum tanta est in Alchemiae exercitio necessitas, vt is demum artifex absolutus censeatur, qui earum notitiam & vsum habet perfectum. Debetur enim operationibus singulis, quin & ferè vnius eiusdemque diuersis interuallis, suum instrumentum & ignis, vt sine illis nihil possit laudabiliter & accuratè fieri. CAPVT III. De Ergalia, & primum de lutandis & obstruendis vasis. ERgalia est instrumentorum alchemicorum explicatio. Ad quam cum duo pertineant, noticia, & vsus: fundamentum huius est illa. Qui enim instrumenta chymica benè cognouit, & non tantum simplicia inspexit, sed & ea componere ad operationes certas didicit: in vtendi rationem vnà ducitur, quam tamen perfectè exponit ipsa Encheria. Instrumenta sunt duplicia, vasa & suppellex tumultuaria. Vasa sunt instrumenta capiendis rebus idonea. Itaque & capacitatem habent in se, & sua orificia. Vasa quae ignibus validis admouentur, luto incrustari solent quod sapientiae vocant, idque tenuiùs, crassiùs pro ignis & in eo durationis modo. Obstruuntur & orificia eorum, & praesertim exactissimè si nil respirare volumus, quod item fit si in opere rimas egerint leuiores. Armantur autem etiam luto aduersus alias iniurias, ne facilè collidantur, aut à frigido aere dissiliant. Modus luti inducendi est, vt qua parte ab igni vas est remotius, tenuius illinatur, quà propius, vt circa fundum, praesertim quod continere debet materiam ponderosam, & validam flammam concipientem, crassius. Quod si duplo triplove luto muniendum sit, prius benè siccatum sit, antequam inducatur nouum. AEqualiter incrustantur, quae res spirituosas, aut etiam alias aequaliter in opere se habentes, continent. Tam in claudendo quàm reserando cauendum, ne quid de luto misceatur materiae, nisi ea sit proiectilis. Commissurae vasorum fixae, luto firmiori & stabili iunguntur, ita tamen vt refringi denuò possit: versatiles, & quas saepius inter opus oportet recludere, molliori obstruuntur, atque interdum etiam humido, consistentia axungiae vel crassi mellis.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
