Latin
CERAE OBTVRATORIAE
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 201-3
Unproofread scanNot analysed yet
Vel: Pix per stramen fusa, cera per stramen fusa dupla. Commisceantur. Vel: Cerae, resinae, ana vncias septem, Terebinthi vncias duas, drachmas duas, solue &misce ad ignem. Haec inseruit inserendis surculis, tegendisque. FLVXVS COMPOSITI. Ad nobilia metalla: Lithargyri partes duae, silicis albi tusi pars vna. Fundantur ad ignem in catino, in imo regulus erit, in summo scoriae, quas detrahe, puluera &vsurpa, praesertim in explorationibus exactis: nihil enim rapiunt. Nota interdum, si tenera sunt metalla aut venae, quod scobs ferri addenda sit, ne consumatur illorum substantia, sed vis fluxus in hanc vertatur. Vel: Cineris clauellati, calcis viuae, salis, absynthij, vrinae, singulae partes. Tartari, salis petrae, dimidiae singulae. Tusa coquantur cum aqua in aheno, sedimento facto aqua effundatur in vas peculiare.