# Alchemia Libavii 201-3

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CERAE OBTVRATORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/201-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/201-3

Vel: Pix per stramen fusa, cera per stramen fusa dupla. Commisceantur. Vel: Cerae, resinae, ana vncias septem, Terebinthi vncias duas, drachmas duas, solue & misce ad ignem. Haec inseruit inserendis surculis, tegendisque. FLVXVS COMPOSITI. Ad nobilia metalla: Lithargyri partes duae, silicis albi tusi pars vna. Fundantur ad ignem in catino, in imo regulus erit, in summo scoriae, quas detrahe, puluera & vsurpa, praesertim in explorationibus exactis: nihil enim rapiunt. Nota interdum, si tenera sunt metalla aut venae, quod scobs ferri addenda sit, ne consumatur illorum substantia, sed vis fluxus in hanc vertatur. Vel: Cineris clauellati, calcis viuae, salis, absynthij, vrinae, singulae partes. Tartari, salis petrae, dimidiae singulae. Tusa coquantur cum aqua in aheno, sedimento facto aqua effundatur in vas peculiare.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
