# Alchemia Libavii 204

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, COMPOSITIONES BORACIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/204

Dealbando orichalco: arsenici albi, tartari albi, sal. com. q. s. Ad plumbum: aeris vsti, vitri triti, q. s. Coloritia ex rebus ijsdem fiunt, diuersa tamen pro diuersis metallis, potissimum ad colores exaltandos, quanquam etiam ad iudicia perfectionis, veritatis, & adulterij adhibeantur. Auri coloritium fit ex multo sale ammonio, nitro, aerugine, vitriolo, sale capitis mortui, vel ipso capite mortuo ex aquis fortibus. Argenti coloritium minus habet salis ammonij, vel etiam nihil, vt & salis capitis mortui. In pastas rediguntur, illud cum aceto vel vrina, hoc cum aqua fontana. Affinis porrò seruilibus compositionibus est pastillus plumbargenteus, (Agricolae stannum vocatum) qui fit in excoquendo argento, vel etiam auro, è venis aut massis impuris, aut his ab alijs metallis liberandis. Inserui enim duntaxat elaborationi, cum mox fulmine facto segregetur. Fit colliquatione cum venis, vel massis, sed diuersis modis pro diuitijs venae, metalli, &c. Exempli caussa: si vena auri vel argenti diues excoquenda est, ipsa quidem in fornacem imponitur cum lapide, lythargyro, molybdaena, fluoribus, &c. At in catino ante fornacem illiquatur in plumbi centenarium: sin pauper est, in libras quinquaginta. Detractis scorijs & lapide, relinquitur stannea mistura. Minus additur plumbi si vena ipsa eo instructa est. Ita si aes habet aurum aut argentum tam in vena quàm in excocto, suus est modus prout intra libram argenti valor est, vel libram excedit, de quibus suo loco.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
