# Alchemia Libavii 205-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/205-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/205-2

LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I. ad iustam copiam & maturitatem. Inde oculo reserato emittitur liquor. Venae pauperes & molliores ignobiliorumque metallorum seorsim excoquuntur in fornace descensoria cum suffurnio, vel etiam praefurnio, vt res requirit. In catino segregantur iam eliquata, & seorsim est metallum, nempe loco inferiore; optima parte ad medium tendente, seorsim item lapis & minera quae tunc scoria, seu recrementum, &c. Vocari solet, abstrahiturque vncis, palis aut similibus instrumentis. Ad copiam venae imponendae quod attinet, non debet esse nimia, & cum multa eliquanda est, submittendae sibi partes suo tempore. Cum praefurnium impletum est, effunditur in foueas, scobes, aut lebetes ferreas, fiuntque pastilli.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
