# Alchemia Libavii 207

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/207

Additur duplum fluxus, & octuplum limati ferri. Eliquantur. Adiecto fluentibus plumbo aurum suscipitur. Scorijs abiectis pastillus fulminatur. Quod si alia mineralia sunt commista: tusa vena torretur, postea eluitur de more metallorum, vt minerae inanes secedant. Assatur & in fragmenta saltem comminuta, & restinguitur vrina. Inde teritur & eluitur. Eluta assatur iterum (quanquam hoc non obseruetur ab omnibus) & misto fluxu cum limatura (quam & ipsam vulgò negligunt plaerique, tantumque probatoribus relinquunt) funditur & in plumbum excoquitur, vt antè. Granata aurifera paupera tusa eluuntur, & excoquuntur vt paulò antè. In maiore tamen opere si magna copia venae est, eaque pauper, excoctio fit in farno patentis oculi cum gemino catino, tantum addito praemissoque lapide ex pyrite. Inde facti panes aliquoties cremantur, & in plumbum excoquuntur. Nonnunquam adduntur fluxus viliores. Sin ditia sunt, elaborantur vt marcasita aurifera syncera: hocque item in fornace si copia magna est, in catino verò extra fornacem, si parua. Nonnunquam lenta vena est, & ebullit in fornace. Huic addendus est sal fusus, & sufflandum. Nec alius modus est glareae auriferae, ex fluminibus aut fontibus extractae. Nonnnulli ad separationem adhibent argentum viuum, quod amalgamando aurum combibat. Sed non sat fida operatio est. Aliquando ipse hydrargyrus in specubus, vel fluminibus inuenitur auro praegnans. Separatio fit per corium, & diuaporationem residui hydrargyri ad ignem. Excoquitur deinde per plumbum, seu fulminatur ad puritatem.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
