Latin
DE VENA ARGENTI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 208
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnullae sunt lentae &tenaces: his addendus salacer est, vt de capite mortuo aquae fortis, vel huiusmodi. Omninò additamenta &ignis regimen debitè singulis accommodatum in hoc magisterio operae precium faciunt. Et huius gratia saepenumero furnus prius incenditur &calefit cum cineritio &praefurnio, eliquatis scorijs in eo, vt postea eò rectius excoquantur venae, &citius fluant. Similiter &alia procurantur, quae venarum aliarumque rerum conditio requirit, &peritiae artificis relinquuntur. Sine plumbo quoque per boracem vel salem petrae in mensa potest excoqui vena mitis laeuigata, cum diuitias eius explorare &demonstrare libet. Vena argenti egena excoquitur in pyriten, vt pauper vena auri, vel plumbum nigrum.