# Alchemia Libavii 208

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, DE VENA ARGENTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/208

Nonnullae sunt lentae & tenaces: his addendus salacer est, vt de capite mortuo aquae fortis, vel huiusmodi. Omninò additamenta & ignis regimen debitè singulis accommodatum in hoc magisterio operae precium faciunt. Et huius gratia saepenumero furnus prius incenditur & calefit cum cineritio & praefurnio, eliquatis scorijs in eo, vt postea eò rectius excoquantur venae, & citius fluant. Similiter & alia procurantur, quae venarum aliarumque rerum conditio requirit, & peritiae artificis relinquuntur. Sine plumbo quoque per boracem vel salem petrae in mensa potest excoqui vena mitis laeuigata, cum diuitias eius explorare & demonstrare libet. Vena argenti egena excoquitur in pyriten, vt pauper vena auri, vel plumbum nigrum.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
