# Alchemia Libavii 209

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, VENA CVPRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/209

VENA CVPRI. Vena cupri selecta & mitis excoquitur cum duplo fluxus & carbonum puluere (fluxus hic plaerumque est fluor mineralis, vel scoria cypria vetus, item molybdaena, lythargyrus, ramenta elotae cadmiae fornacariae, &c.) nonnunquam & sale adiecto. Caetera ferè fiunt vt in argentea vena fornace clausa, nisi quod ignis ita temperandus sit, ne excessu destruatur metallum. Itaque cum strepere incipit fluxus, ignem intendunt, sed non diu. Immitis vena, & mista spiritibus sulphureis, &c. Torretur ante coctionem igni modico, & si opus est, tostio repetitur donec feritas secesserit cessante foetore, & colore puniceo apparente, cum facili laeuigatione. Adiecto fluxu postea excoquitur, vt prior. Quaedam adeò sunt contumaces, vt prius absumatur fluxus, quàm excoquantur. His adijcitur fel vitri, vel tartarum crudum. Quibus mons additus est iners, eae elaborantur lotione metallica adhibita. Lapis fissilis Islebianus nec argentum nec cuprum reddit, nisi praeparatus singulari modo. Is niger bituminosus, aerosus, primum ex puteis extractus in aream effunditur in tumulum. Eius inferior pars circundatur sarmentis, in quae similiter inijciuntur id genus lapides. Sarmentis incensis ignem concipiunt etiam lapides iniecti, à quibus incenduntur proximi & sic ordine caeteri. Si in ardentes mediocris pluuia decidit, magis ardent, citiusque mollescunt. VENA FERRI. Quae pura seu mera est, excoquitur cum additamento scoriarum, ferruginis, & similium. Quod si spiritus minerales coniunctos habet, torretur. Si insuper etiam montes, & mineralia peregrina, eluitur. Eliquatum quod est, malleis ligneis cogitur. Chalybs & stomoma medulla ferri est, & confluit circa inferiorem partem furni, vel saepius excocto & repurgato ferro conflatur, duraturque aquis in quibus restinguitur. In parua quantitate modò è puluere per magnetem separatur ferrum, & ad purum coquitur, modò vritur vena seu ignitur, teritur & eluitur per alueolum. Vena nonnunquam aqua limosa conspersa est maceranda. Furnus in quo excoquitur, respondet illi ferè in quo ad purum redigitur aes. Est enim focus cum catino magno sine muris turritis. A latere oculum habet, ex quo cum catinus plenus est, scoriae emittuntur in foueam subiectam. Massa verò ferri vncis contisque euoluitur, & malleis ligneis solidatur.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
