# Alchemia Libavii 210

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, SCORIAE METALLI FERAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/210

SCORIAE METALLI FERAE. Vix fieri potest vt in magnis operibus sint planè metalli expertes scoriae: si tamen minus insit quàm vt compenset sumtus, pro additamentis plaerumque vsurpantur, aut negliguntur. Si operae precium sunt facturae, tunduntur, eluuntur, torrentur, & postea excoquuntur secundum artem. VENA PLVMBI CINEREI SEV Bismuthi. Haec quia admodum venenata est, auersis excoquenda est, vento secundo, in patente loco. Itaque in loco decliui fossa fit strata lapidibus & luto carbonibus misto farcta, in cuius decliui exitu locatur fouea instructa vt catinus. Imponuntur ligna fossae decussatim transuersimque: his inijcitur vena: quae liquata profluit in catinum, vnde exhauritur in catinos, fiuntque panes. Potest & excoqui in furno simili ferrariorum, si in eius foco ante folles conformetur catinus luto farctus, ex quo foramen exeat cum canali in catinum inferiorem. Fit excoctio cum carbonibus & lignis, si fossitia est vena, sin elota, tantum carbonibus. (Est & non contemnendus hic modus, qui fit in capsa quadrangula oblonga, impleta arenis & instrata lateribus, quibus imponitur crates ferrea eiusdem longitudinis. Crati inijciuntur ligna, lignis vena. Illis incensis haec in focum defluit scorijs relictis. Opere absoluto euertitur crates; scoriae in cumulos congeruntur, & plumbum conuersum scopis eliquatur in panes. Debet haec capsa super palo versatilis esse, vt ad ventum dirigi queat.) VENA STIBII. Excoquitur per descensum coniunctis duabus ollis sepultis in foco arenario, & adhibito igni circulari superius. Olla inuersa duplo debet esse maior quàm inferior. Opere absoluto tollitur superior, eximiturque refrigeratus panis. VENA HYDRARGYRI. Tusa excoquitur in clibano concamerato. Sudor concrescens in testudine, vel dispositis arborum folijs in concauum pauimentum decurrit. Foci autem venam cum ollis continentes sunt intus ad parietes fornicis; & orificia foras exeunt, vbi & accenduntur. Diligenter autem spiracula totius conclauis sunt munienda. Ex ollis apertis exhalat hydrargyrus. Olim in catinis patella tectis coquebant, in summo haerentem liquorem detergebant.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
